Vita dissoluta di Verre


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Vita dissoluta di Verre
Pagina 66 Numero 29

Verres itinerum laborem, qui vel maximus est in re militari et in Sicilia maxime necessarius, facilem sibi et iucundum hoc modo reddidit. Primum temporibus hibernis, ad magnitudinem frigorum et tempestatum vim ac fluminum, praeclarum hoc sibi remedium comparaverat. Urbem Syracusas elegerat, cuius hic situs atque haec natura loci caelique sic sunt ut nullus umquam dies magna ac turbulenta tempestate fuerit. Hic ita vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut eum non facile non modo extra tectum, sed ne extra lectum quidem quisquam viderit. Ita diei brevitas conviviis, noctis longitudo sturpis et flagitiis continebatur. Cum autem ver esse coeperat (cuius initium iste non a favonio neque ab aliquo astro notabat, sed cum rosam viderat, tum incipere ver arbitrabatur) dabat se labori atque itineribus. In quibus eo usque se praebebat patientem atque impigrum, ut eum nemo umquam in equo sedentem viderit. Nam, ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica octaphoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis, rosa fartus. Ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo reticulumque ad nares sibi admovebat tenuissimo lino, plenum rosae. Sic confecto itinere, cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica usque in cubiculum deferebatur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 5 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35498

[mastra] - [2015-03-05 21:44:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile