Cesare pacifica gli Edui


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare pacifica gli Edui

Haedui Caesarem advocaverunt quia controversia inter populi primores facta erat. Romanus dux, non ignorans quanta ex dissensionibus damna oriri consuevissent et quam Haeduorum civitas (quae ab ipso semper omnibus rebus ornata erat) coniuncta populo Romano esset, in Haeduos ire statuit senatumque omnem ad se Decetiam evocavit. Cum prope omnis civitas eo convenisset, quaesivit Caesar quis ex primoribus Haeduorum leges observavisset ac quis, contra, vi cepisset potestatem. Postquam Haedui dixerunt populum Convictolitavi lege ac antiquo civitatis more potestatem contulisse, Caesar hunc Haeduorum regem fieri iussit. Hoc decreto interposito, ita locutus est HAeduis: «Spero vos equitatum omnem et peditum milia X celeriter ad Romana castra missuros esse, quia multi mei milites sauci sunt. Deinde, cum Gallia omnis devicta erit, feram vestrae civitati omnia praemia quae merueritis». Paucos post dies cum Haeduorum auxilia ad castra pervenerunt, Caesar exercitum in duas partes divisit: quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem illi attribuit, partem sibi reliquit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35488

[darkshines] - [2015-02-07 18:11:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile