Saggezza e forza di Trasibulo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Saggezza e forza di Trasibulo

Thrasibulus, Lyci filius, Atheniensis. Neminem huic praefero fide, constantia, magnitudine animi, in patriam amore. Nam ille a triginta oppressam tyrannis e servitute in libertatem patriam vindicavit. Sed nescio quo modo, cum eum namo anteiret his virtutibus, multi nobilitate praecucurrerunt. Primum Peloponnesio bello multa hic sine Alcibiade gessit ille nullam rem sine hoc; post Atheniensium cladem, vero, illud magnificentissimum factum proprium est Thrasybuli. Nam, cum triginta tyranni praepositi a Lacedaemoniis servitute oppressas tenerent Athenas, ille non solum princeps, sed etiam solus initio bellum iis indixit. Hic enim cum in aliquod Atticae castellum confugisset, non plus habuit secum triginta de suis. Hoc initium fuit salutis Actaeorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis. Hinc Thrasybulus in Piraeum transiit Munychiamque munivit. Hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti, ab eaque turpiter repulsi protinus in urbem armis impedimentisque amissis refugerunt. Usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine. Nam cedentes violari vetuit neque quisquam est vulneratus nisi qui prior impugnare voluit. Neminem iacentem veste spoliavit, nihil attigit nisi qrma, quorum indigebat, quaeque ad victum pertinebant.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35487

[darkshines] - [2015-02-07 18:49:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile