La battaglia di Salamina

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La battaglia di Salamina

At Xerxes, Thermopylis expugnatis, protinus accessit astu idque nullis defendentibus, interfectis sacerdotibus, quos in arce invenerat, incendio delevit. Cuius flamma perterriti classiarii, cum manere non auderent et plurimi hortarentur ut domos suas discenderent moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit et universos pares esse posse dicebat, testabatur dispersos occisuros esse idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirmabat. Quem cum minus, quam vellet, moveret, noctu unum de servis suis, quem habuit fidelissimum, ad regem misit, ut ei nuntiaret suis verbis adversarios eius in fuga esse: qui si discessissent, dixit maiore cum labore et longinquiore tempore bellum confecturum esse, cum singulos consectari cogeretur; quos si statim aggrederetur, dixit brevi universos oppressurum esse. Hoc eo valebat, ut omnes ad depugnandum cogerentur. Qua re audita, barbarus, nihil doli subesse credens postridie alienissimo sibi loco, contra opportunissimo hostibus, adeo angusto mari conflixit, ut eius multitudo navium explicari non potuerit. Victus ergo est magis etiam consilio Themistocli quam armis Graeciae.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35465

[darkshines] - [2015-02-10 20:30:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile