Discorso di uno Scita ad Alessandro Magno


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Discorso di uno Scita ad Alessandro Magno

Ex Scythicis legatis unus ita Alexandro Magno dixit: «Cupis plus quam licet. Ab Europa petis Asiam, ex Asia Europam; deidne, ubi humanum genus omne superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis geres bellum. Stultus est, qui fructus arborum spectat, non altitudinem: dum ad cacumen pervenire contendis, cum ramis, quos comprehenderis, decidere potes: leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit et ferrum robigo consumit. Nihil nobis tecum est, numquam enim terram tuam attigimus. Nec servire externo regi possumus nec imperare desideramus. Dona nobis data sunt iugum boum et aratrum, sagitta, hasta, patera: haec tam libenter amicis praebemus quam crudeliter adversus inimicos adhibemus. Fruges optimas amicis damus boum labore quaesitas, patera cum illis vinum dis libamus; adversus inimicos nec sagittae nec hastae nobis desunt. Sic Syriae regem et postea Persarum Medorumque superavimus, patuitque nobis iter usque in Aegyptum. At tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos venire, omnium latro scelestissimus es. Lydiam cepisti, Syriam occupasti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petisti: iam etiam ad pecora nostra avaras et insatiabiles manus porrigis».
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35459

[darkshines] - [2015-02-23 15:21:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile