Icario ed Erigone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Icario ed Erigone

Cum Liber pater ad homines esset profectus ut suorum fructuum suavitatem atque iucunditatem ostenderet, ad Icarium et Erigonam in hospitium liberale devenit. Iis utrem plenum vini muneri dedit, iussitque ut in reliquas terras propagarent. Icarius, cum plaustrum utribus plenis vini oneravisset, cum Erigone filia et cane Maera in terram Atticam ad pastores devenit et genus suavitatis ostendit. Pastores cum immoderatius biberent ebrii facti conciderunt; ii, arbitrantes Icarium sibi malum medicamentum dedisse, fustibus eum interfecerunt. Canis ululans Maera Erigonae monstravit ubi pater insepultus iaceret; cum eo venisset, super corpus parentis in arbore suspendio se necavit. Ob id factum Liber pater iratus Atheniensium filias simili poena afflixit. De ea re Athenienses ab Apolline responsum petierunt, quibus responusm est, quod Icarii et Erigones mortem neglexissent. Cum id responsum esset, Athenienses de pastoribus supplicium sumpserunt et Erigonae diem festum instituerunt. Ii deorum voluntate in astrorum numerum sunt relati; Erigone signum Virginis, quam nos Iustitiam appellamus, Icarius Arcturus in sideribus est dictus, canis autem Maera Canicula.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35446

[danilisa230] - [2015-02-21 13:47:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile