banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Marcello insegue Annibale
Pagina 417 Numero 16

Marcellus consul, ex Samnio in Lucanos transgressus, ad Numistronem in conspectu Hannibalis, loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra. Ita tamen aciem instruxerunt ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. Ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliares, elephanti quoque in proelium acti; diu pugna neutro inclinata stetit. Ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque primae acies essent, primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit, et apud hostes integri a fessis pugnam accepere. Novum atque atrox proelium repente exarsit; sed nox incerta victoria diremit pugnantes. Postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi nemo hostium adversus prodiit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremavere suos. Nocte insequenti Hannibal silentio movit castra et in Apuliam profectus est. Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, vestigiis institit sequi. Ad VEnusiam adeptus eum est.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35445
[mastra] - [2015-02-20 13:21:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!