Enomao

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Enomao

Oenomaus Martis et Asteropes, Atlantis filiae, filius habuit in coniugio Euareten, Acrisii filiam, ex qua procreavit Hippodamiam, virginem eximiae formae, quam nulli ideo dabat in coniugium quod sibi responsum erat a genero cavere. Itaque cum complures eam peterent in coniugium, simultatem constituit se ei daturum qui secum quadrigis certasset victorque exisset, quod is equos aquilone velociores habuit. Ob eam rem multi victi et interfecti sunt. Novissime Pelops Tantali filius cum venisset et capita humana super valvas fixa vidisset eorum qui Hippodamiam in uxorem petierant, regis crudelitatem valde timuit. Itaque Myrtilo aurigae eius persuasit ut se adiuvaret et regnum ei dimidium pollicitus est. Tum Myrtilus currum iunxit et clavos in rotas non coniecit; itaque currum defectum Oenomai equi distraxerunt. Pelops cum Hippodomia et Myrtilo domum victor cum remearet, cogitavit sibi opprobrio futurum et Myrtilo fidem non praestavit, eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam in patriam adduxit suam quod Peloponnesum appellatur; ibi ex Hippodamia procreavit Hippalcum, Atreum, Thyesten.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35444

[danilisa230] - [2015-02-19 14:53:26]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile