Le origini dell'eloquenza


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le origini dell'eloquenza

Sapientia sine eloquentia parum prodest civitatibus, eloquentia vero sine sapientia nimium obest plerumque, prodest numquam. Quare si quis, omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii, consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriae civis alitur; qui vero ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, sed pro his propugnare possit, eum puto virum et suis et publicis rationibus utilissimum atque amicissimum civem. Si volumus huius rei, quae vocatur eloquentia, sive artis sive studii sive exercitationis cuiusdam sive facultatis considerare principium, reperiemus id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum. Fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant. Pleraque viribus corporis administrabat; nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur. Quo tempore quidam magnus vir et supiens cognovit, quae materia et quanta ad maximas res opportunitas in animis hominum inesset, si quis eam posset elicere et meliorem reddere; qui dispersos homines in agros et in tectis silvestribus abditos ratione quadam compulit in unum locum et congregavit et eos in utiles atque honestas res inducens, primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes, ex feris et immanibus reddidit mites et mansuetos.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35437

[biancafarfalla ] - [2015-03-03 16:38:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile