I Pompeiani affrontano un momento di estrema difficoltà


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Pompeiani affrontano un momento di estrema difficoltà

Praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filius, Asiaticis D. Laelius et C. Triarius, Syriacis C. Cassius, Rhodiis C. Marcellus cum C. Coponio, Liburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M. Octavius. Toti tamen officio maritimo M. Bibulus praepositus cuncta administrabat; ad hunc summa imperii respiciebat. Bibulus erat in classe ad Oricum, et sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse omni terra earum regionum prohibebatur. Praesidia enim disposita erant et omnia litora a Caesare tenebantur. Erat res in magna difficultate, subbisque angustiis rerum necessariarum Pompeiani premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare, atque etiam uno tempore accidit, ut, difficilioribus usi tempestatibus, ex pellibus, quibus erant tectae naves, nocturnum excipere rorem cogerentur. Magnas tamen difficultates patienter atque aequo animo sustinebant. Postquam se Libo cum Bibulo coniunxit, loquuntur ambo ex navibus cum M'. Acilio et Statio Murco legatis, quorum alter oppidi muris, alter praesidiis terrestribus praeerat: nam cupiebant de maximis rebus cum Caesare loqui. Postulant ut sint indutiae, atque ab iis impetrant.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35436

[mastra] - [2015-02-16 14:43:23]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile