Alcibiade lascia Atene a seguito di un'accusa infamante

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alcibiade lascia Atene a seguito di un'accusa infamante

Laetitia qua Alcibiades Athenis usus est non nimis fuit diuturna. Nam cum ei omnes honores essent decreti totaque res publica domi bellique tradita esset, ut unius arbitrio gereretur, et ipse postulavisset, ut duo collegae darentur, Thrasybulus et Adimantus, neque id negatum esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen minus ex sententia rem gesserat, in invidiam recidit. Nihil enim eum non efficere posse putabant. Ex quo eveniebat ut omnia minus prospere gesta culpae tribuerent, sicut tum accidit: nam corruptum a rege capere Cymen noluisse arguebant. Itaque huic maxime putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis: timebant enim cives ne secunda fortuna magnisque opibus latus tyrannidem concupisceret. Quibus rebus accidit ut illi absenti magistratum abrogarent et alium in eius locum substituerent. Id ille ut audivit, domum redire noluit et se Pactyen contulit ibique tria castella communiit, Ornos, Bizanthen, Neontichos, et primus ex Graecis in Thraeciam introiit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35427

[mastra] - [2015-03-05 15:19:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile