L'assedio di Bibratte

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'assedio di Bibratte

Caesar, postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit, flumen Axonam, quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibicastra posuit. In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra vallo fossaque muniri iubet. Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum octo. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentatum est. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi undique in murumque lapides iacti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudinem faciunt, portas succendunt murumque subruunt. Tum tanta multitudo lapides ac tela coniciebat. Finem oppugnationis nox fecerat: Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praefuerat, unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit. Eorum adventu hostes de oppugnatione desperaverunt. Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35425

[mastra] - [2015-02-23 20:18:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile