La selva Ercinia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La selva Ercinia

Hercynia silva oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque fluminis Danubii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium. Multa in hac genera ferarum nasci constat. Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu existit excelsius magisque derectum his, quae nobis nota sunt, cornibus; ab eius summo sicut palmare ramique late diffundutur. Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent. Neque quietis causa procumbunt neque, si conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubiculus; ad has se adplicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Tertium est genus eorum qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis horum est et magna velocitas; neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt. Germani hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis se exercent, et ii qui plurimos ex his interfecerunt, magnam adipiscuntur laudem Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec studiose conquista ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35422

[silvana] - [2015-02-09 14:36:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile