La battaglia di Maratona


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La battaglia di Maratona

Dareus rex decrevit ut Graeciam redigeret in suam potestatem: itaque classem quingentarum navium comparavit eique Datim praefecit et Artaphernem. Praefecti regii classem ad Euboeam appulerunt et celeriter Eretriam ceperunt omnesque cives abreptos in Asiam ad regem miserunt. Inde ad Atticam accesserunt ac suas copias in campum Marathona deduxerunt. Hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti, Phidippum cursorem Lacedaemonem miserunt, ut auxilium a Lacedaemoniis peteret. Domi autem creverunt decem praetores, qui exercitui praeessent, in eis Miltiadem. Nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit praeter Plataeenses. Miltiadis ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque idoneo castra fecerunt. Deinde postero die sub montis radicibus aciem instruxerunt regione non apertissima et proelium commiserunt (namque arbores multis locis erant rarae), hoc consilio, ut et montium altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur ne multitudine clauderentur. Datis, fretus numero copiarum suarum, confligere cupiebat: itaque in aciem copias produxit proeliumque commisit. Athenienses decemplicem numerum hostium profligaverunt: nulla umquam tam exigua manus tantas opes prostravit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35420

[mastra] - [2015-02-24 06:06:26]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile