Cesare espugna la città di Avarico (II)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare espugna la città di Avarico (II)

Caesaris milites ex omnibus partibus evolaverunt murumque celeriter compleverunt. Hostes, re nova perterriti, muro turribusque deiecti, in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt hoc animo, ut, si qua ex parte obviam contra veniretur, acie instructa depugnarent. Ubi viderunt neminem in aequum locum sese demittere, sed toto undique muro circumfudi, veriti sunt, ne omnino spes fugae tolleretur. Quare, abiectis armis, ultimas oppidi partes continenti impetu petiverunt; ibi pars, cum angusto exitu portarum se ipsi premerent, a militibus occisa est, pars iam egressa portis ab equitibus est interfecta. Nec fuit qui praedae studeret. Sic et Cenabensi caede et labore operis incitati non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercerunt. Denique ex omni eo numero, qui fuit circiter milium XL, vix DCCC, qui primo clamore audito se ex oppido eiecerant, incolumes ad Vercingetorigem pervenerunt. Quos ille multa iam nocte silentio in castris ex eorum concursu et misericordia vulgi oriretur, et procul in via disposuit familiares suos principesque civitatum, qui eos dispararent et deducerent ad partem castrorum, quae cuique civitati ab initio obvenerat.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35419

[silvana] - [2015-03-05 10:21:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile