Gloria militare e vita esemplare di Aristide (II)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gloria militare e vita esemplare di Aristide (II)

Praeter militaria, iustitiae vero et aequitatis et innocentiae multa exempla de Aristide feruntur, in primis quod eius aequitate factum est, cum in communi classe esset Graeciae simul cum Pausania, quo duce Mardonius erat fugatus, ut summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Atheniensies. Namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii: tum autem et intemperantia Pausaniae et iustitia Aristidis effecerunt, ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent et adversus barbaros hos duces deligerent sibi. Ut quos facile repellerent, Aristides delectus est, qui constitueret pecuniam quae omnes Graeciae civitates ad classes aedificandas exercitusque comparandos darent. Eius arbitrio quadrigena et sexagena talenta quotannis Delum sunt collata: id enim commune aerarium esse statuerunt. Quae omnis pecunia postero tempore Athenas translata est. Quanta fuerit eius abstinentia facile autem intellegitur, quia, cum ille tantis rebus praefuisset, in tanta paupertate periit, ut vix pecuniam reliquerit qua efferri posset. Quo evenit, ut filiae eius publice alerentur et de communi aerario dotibus datis collocarentur. Periit autem fere post annum quartum quma Themistocles Athenis erat expulsus.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35417

[mastra] - [2015-03-04 08:20:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile