Gloria militare e vita esemplare di Aristide (I)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gloria militare e vita esemplare di Aristide (I)
Pagina 38 Numero 12

Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli, itaque cum eo de principatu contendit: namque obtrectaverunt inter se. In his autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae: excellebat enim Aristides virtute et cognomine 'Iustus' est appellatus, sed a Themistocle bona eius fama infestis in foro verbis, coram magna multitudine, ablata est atque exilio decem annorum Aristides multatus est. Qui cum intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse cedensque animadvertisset homine scribentem, ut patria pelleretur, quaesivit quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur. Cui ille respondit se ignorare Aristiden sed ferre non posse quod tam cupide elaboravisset, ut praeter ceteros 'Iustus' appellaretur. Aristides autem decem annorum legitimam poenam non pertulit; nam paucos post annos, postquam Xerxes in Graeciam descendit, populi scito in patriam restitutus est. Deinde Aristides interfuit pugnae navali apud Salamina atque praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio, quo barbarorum exercitus fusus est eorumque dux, Mardonius, periit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35416

[mastra] - [2015-03-04 05:29:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile