Attacco a sorpresa all'accampamento dei Galli

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Attacco a sorpresa all'accampamento dei Galli

Cum ab exploratoribus nuntiatum esset Gallos sub monte consedisse milia pasuum ab Romanis castris octo, Caesar milites qui cognoscerent qualis esset natura montis et qualis in circuitu ascensus esset misit. Relatum est facilem esse; itaque Caesar quid sui consilii sit militibus ostendit et de tertia vigilia T. Labienum cum duabus legionibus et iis ducibus, qui iter cognoverant, summum iugum montis ascendere iubet. Ipse de quarta vigilia eodem itinere, quo hostes ierant, ad eos adit equitatumque omnem ante se mittit. P. Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemititur. Prima luce, cum summus mons a Labieno teneretur et ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset, Caesar cohortatus suos proelium commisit. Milites e loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt; ea disiecta, gladiis destrictis in eos impetum fecerunt. Maxima Gallorum pars vulneribus defessa et pedem rettulit et, quod mons suberat, eo se contulit. Diu cum esset pugnatum, hostium castris Romani potiti sunt atque ibi Orgetorigis filia unusque e filiis captus est. Ex eo proelio circiter milia hominum CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt; nullam partem noctis itinere intermisso in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum Romani milites triduum morati eos sequi non potuissent.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35415

[danilisa230] - [2015-03-04 15:09:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile