banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un omicidio annunciato
Pagina 36 Numero 10

Duo familiares Arcades, iter una facientes, Megaram venerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam meritoriam devertit. Is, qui in hospitio erat, vidit in somnis comitem suum orantem ut sibi cauponis insidiis circumvento subveniret: ille comes ei dicebat celeri eius adcursu se posse imminenti periculo subtrahi. Quo viso excitatus, prosiluit et ad tabernam, in uqa is deversabatur, adire conatus est. pestifero deinde fato eius, humanissimum propositum tamquam supervacuum damnavit et lectum ac somnum repetit. Tunc idem ei saucius oblatus obsecravit ut, quoniam vitae suae auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: dixit enim corpus suum a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. Tam constantibus familiaris precibus compulsus, protinus ad portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, comprehendit cauponemque ad capitale supplicium perduxit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35409
[mastra] - [2015-03-04 13:20:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!