L'accampamento pompeiano dopo la battaglia di Farsàlo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'accampamento pompeiano dopo la battaglia di Farsàlo
Pagina 349 Numero 12

Pompeii castra a cohortibus, quae ibi praesidio erant relictae, industriae defendebantur. Neque vero diutius milites, qui in vallo constiterant, multitudinem telorum sustinere valuerunt, sed graviter vulnerati locum reliquerunt, protinusque omnes in altissimos montes, qui ad castra pertinebant, confugerunt. In castris Pompei videre licuit trichilas structas, magnum argenti pondus expositum, recentibus caespitibus tabernacula constrata multaque praeterea, quae nimiam luxuriem et victoriae fiduciam designabant. Pompeius equum nactus decumana porta se ex castris eiecit protinusque Larisam contendit. Neque ibi constitit, sed ad mare pervenit navemque frumentariam conscendit. Caesar castris potitus montem opere circummunire instituit. Pompeiani, quod is mons erat sine aqua, montem reliquerunt et universi iugis eius Larisam versus recipere coeperunt. Tum Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussit, partem in sua castra remisit, paucas secum legiones duxit commodioreque itinere Pompeianis occurrere coepit et longius progressus aciem instruxit. Pompeiani constiterunt in quodam monte quem flumen subluebat. Caesar munitione flumen a monte seclusit: itaque noctu aquari Pompeiani non potuerunt et de deditione agere coeperunt. Pauci ordinis senatorii, qui se cum iis coniunxerant, nocte fuga salutem petiverunt.
da Cesare


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35397

[mastra] - [2015-02-09 12:46:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile