L'uomo che curò un leone (I)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'uomo che curò un leone (I)

Apion litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum plurima atque varia scientia fuit. In celebri libro scripsit sese in urbe Roma mirificum eventum vidisse oculis suis. «In circo maximo - inquit - venationis amplissimae pugna populo dabatur. Multae ibi saevientes ferae omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia. Sed praeter alia omnia leonum immanitas admirationi fuit praeterque omnes ceteros unus. Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus, animos oculosque omnium in sese converterat. Introductus erat inter complures ceteros ad pugnam bestiarum datus Androclus, servus viri consularis. Eum leo ubi vidit procul, repente stetit ac deinde sensim atque placide ad hominem accedit. Tum caudum more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet cruraque et manus hominis prope iam exanimati metu lingua leniter demulcet. Androclus inter atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim ad leonem ora convertit». Ea re tam admirabili maximos populi clamores excitatos Apion dicit accersitumque a Caesare Androclum quaesitamque causam mirifici eventi.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35395

[mastra] - [2015-02-21 00:11:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile