Narciso

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Narciso

Fons erat limpidus, nitidus undis argenteus; gramen erat circa, silvaque densa. Narcissus, aestu lassus, ad fontem pervenit et sitim sedare cupit. Dum bibit, repercussa imagine correptus, formam sine corpore amat. Puer sibi adstupet et, immotus, pulcherrimum vultum miratur. Humi positus spectat sua lumina et dignos Apolline crines impubesque genas et eburneum collum decusque oris et ruborem in niveo candore mixtum, cunctaque miratur, quibus est mirabilis: se cupit imprudens et imaginem suam ardenter amat. In mediis aquis bracchia mergit et captat visum collum. Credule, quid frustra simulacra fugacia captas? Puer, quem cernis, repercussae imaginis umbra est: tecum venit manetque tecum discedet. Sed Narcissus inexpleto lumine mendacem formam spectat paulumque levatus clamat: «Quid me, puer unice, fallis, quo fugis? Certe formam meam non fugis. Cum ego tibi bracchia porrexi, tu mihi bracchia porrigis, cum ego tibi risi, tu mihi adrides. Puer ego sum! Sensi, nec imago mea me fallit; uror amore mei. Quod cupio, mecum est. Iamque dolor vires adimit et mors propinqua est». Dixit et lacrimis turbavit aquas et marmoreis plamis nuda pectora percussit. In viridi herba caput fessum reclinavit et mors pulcherrimi Narcissi lumina clausit.
da Ovidio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35394

[silvana] - [2015-02-09 15:33:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile