Alessandro rincuora i soldati durante la spedizione in India


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alessandro rincuora i soldati durante la spedizione in India

Alexander ad contionem milites vocavit et ad hunc maxime modum disseruit: «Testes adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis et Cilicia inundata cruore Persarum et Arbela, cuius campi devictorem a nobis ossibus strati sunt. Dum per Hellespontum navigamus, de paucitate nostra cogitandum fuit: nunc nos Scythae sequuntur, Bactriana auxilio praesto sunt, Dahae Sogdianique inter nos militant. Nec tamen illi turbae confido: vestras manus intueor, vestram virtutem rerum, quas gesturus sum, vadem praedemque habeo. Quamdiu vobiscum in acie stabo, nec mei nec hostium exercitus numero. Vos modo animos mihi plenos alacritatis ac fiduciae adhibete. Non in limine operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus. Pervenimus ad solis ortum et Oceanum; inde victores revertemur in patriam. Maiora sunt periculis praemia: dives et imbellis est regio. Itaque non tam ad gloriam vos duco quam ad praedam. Per vos gloriamque vestram, qua humanum fastigium exceditis, perque et mea in vos et in me vestra merita, quibus invicti contendimus quaeso, fortiter ac strenue pugnate».
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35393

[mastra] - [2015-02-11 11:28:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile