Giugurta si distingue nella guerra di Numanzia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giugurta si distingue nella guerra di Numanzia

Bello Numantio Micipsa rex Numidarum populo Romano equitum atque peditum auxilia misit. Iugurtham praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura in magnam claritudinem brevi pervenerat. Ac sane et proelio strenuus erat et bonus consilio. Igitur imperator omnes fere res asperas per Iugurtham agebat, in amicis habebat, magis magisque eum in dies amplectebatur: nam neque consilium eius neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi atque ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat. Postquam Numatia deleta erat, P. Scipio Iugurtham laudavit magnifice pro contione. Deinde litteras ad Micipsam misit. Earum sententia haec erat: «Iugurthae tui in bello Numantino longe maxima virtus fuit: res tibi certo gaudio est. Nobis ob merita sua carus est; tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. Habes virum dignum te». Igitur rex, virtute viri permotus, Iugurtham adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35392

[mastra] - [2015-02-09 10:32:33]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile