banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La guerra in Liguria
Pagina 330 Numero 29

Consules in Liguribus gerebant bellum. Hostes immanes erant; nec alia provincia milites magis ad virtutem acuebat. Loca montana et aspera erant, itinera ardua, angusta, infesta insidiis; hostes leves et veloces et repentini; nullus locus quietus aut securus erat; oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque; hostes omnem spem in armis habebat et propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant. C. Flaminius consul, rei militaris peritissimus, postquam cum Friniatibus Liguribus plura secunda fecit, in deditionem gentem accepit et arma ademit. Hostes, castigati quia non sincera fide arma tradebant, vicos reliquerunt et in montem Auginum profugerunt. Confestim secutus est consul. CEterum effusi rursus, hostes per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt. Ita trans Appenninum abierunt. Inde legiones secutae sunt. Ibi hostes mox in deditionem concesserunt. Tum conquista cum intentiore cura arma, et omnia adempta sunt.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35388
[silvana] - [2015-02-21 09:49:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!