Una splendida villa


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una splendida villa

Caelum est hieme frigidum et gelidum; myrtos, oleas quaeque alia adsiduo tepore laetantur, aspernatur ac respuit. Aestate caelum mitissimum est: semper aer spiritu aliquo movetur, frequentius tamen auras quam ventos habet. Regionis forma pulcherrima: imaginare amphitheatrum immensum, quale sola rerum natura possit effingere. Lata et diffusa planities montibus cingitur, montes procera nemora et antiqua habent. Villa in colle imo sita prospicit quasi ex summo. A tergo Appenninum, sed longius habet; accipit ab hoc auras sereno et placido die, non tamen acres et immodicas, sed lassas et infractas. Magna sui parte meridiem spectat aestivumque solem ab hora sexta quasi invitat in porticum latam. Contra mediam fere porticum diaeta paulum recedit, cingit areolam, quae platanis inumbratur. Est in hac diaeta dormitorium cubiculum quod diem, clamorem, sonum excludit. Est et aliud cubiculum a proxima platano viride et umbrosum, marmore excultum podio tenus. In cornu porticus amplissimum cubiculum aliis fenestris xystum, aliis despicit pratum. Idem cubiculum hieme tepidissimum, quia plurimo sole perfunditur.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35387

[mastra] - [2015-02-11 16:40:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile