La drammatica eruzione del Vesuvio (II)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La drammatica eruzione del Vesuvio (II)
Pagina 327 Numero 23b

Tum demum excedimus oppido; sequitur vulgus attonitum. Egressi tecta consistimus. Multa ibi mira, multas formidines patimur. Nam mare in se resorbetur et terrae motu repellitur. Certe processerat litus, multaque animalia maris siccis harenis detinebat. Ab altero latere nubes atra et horrenda in longas flammarum figuras dehiscebat. Nec multo post illa nubes descendit in terras, operuit maria. Respicio: densa caligo tergis imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebantur. Audivi ululatus feminarum, infantum quiritatus, clamores virorum; alii parentes, alii liberos, alii coniuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant. Paulum reluxit: non dies tamen, sed adventantis ignis indicium erat. Et ignis quidem longius substitit; tenebrae rursus, cinis rursus, multus et gravis. Cinerem identidem excutiebamus. Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit; mox dies verus; sol etiam effulsit, luridus tamen erat. Mutata omnia altoque cinere tamquam nive obducta erant. Regressi Misenum, suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Metus praevalebat; nam et terrae motus perseverabat, et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato 6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35386

[mastra] - [2015-02-09 11:33:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile