Le grandi imprese di Amilcare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le grandi imprese di Amilcare

Hamilcar, cognomine Barca, Carthaginiensis, primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Siciliam exercitum duxit. Numquam hosti cessit, saepeque e contrario lacessivit semperque superior discessit. Postea Carthaginienses classe apud insulas Aegates a C. Lutatio consule superati sunt et Hamilcar pacem a Romanis petiit: nam patria exhausta sumptibus diutius calamitates belli ferre non poterat. Ut Hamilcar Carthaginem venit, exarsit intestinum bellum: primo mercennarii milites, quibus Poeni usi adversus Romanos erant, descriverunt, totam abalienaverunt Africam, Carthaginem oppugnaverunt. Poeni metu perterriti, auxilia a Romanis petierunt sed extremo Hamilcarem imperatorem fecerunt. Is non solum hostes a muris Carthaginis removit, sed etiam omnia oppida abalienata, valentissima totius Africae, restituit patriae. Postea, fidenti animo atque infestissimo Romanis, imperator cum exercitu in Hispaniam missus est, eoque secum duxit filium Hannibalem peraduscentem. Erat praeterae cum Hamilcare adulescens illustris, pulcherrimus, Hasdrubal, qui post obitum eius exercitum duxit et princeps largitione vetustissimos pervertit mores Carthaginiensium. At Hamilcar, posteaquam mare transgressus est in Hispaniamque venit, magnas res secundissima gessit fortuna: maximas bellicosissimasque gentes subegit, equis, armis, viris, pecunia totam locupletavit Africam. Nono anno postquam in Hispaniam venerat, in proelio pugnans adversus Vettones occisus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35381

[silvana] - [2015-02-18 14:27:23]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile