I Galli Senoni attaccano Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Galli Senoni attaccano Roma

Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc corporum mole, perinde armis ingentibus, omni genere terribilis fuit. Hi quondam ab ultimis terrarum oris ingenti agmine profecti, inter Alpes et Padum sedes posuerunt. Postea Clusium urbem obsederunt. Pro sociis ac foederatis Romani intervenerunt; missi sunt ex more legati. Sed barbari ferocius agunt, et inde certamen ortum est. Galli igitur Romam petierunt. Hostibus ad Alliam flumen cum exercitu Fabius consul occurrit. Clades foedior fuit. Romanus exercitus fusus est. Hostes iam moenibus urbis propinquabant. Erant nulla praesidia. Tum maiores netu, amplissimis usi honoribus, in forum conveniunt, ibi se diis manibus consecrant, statimque in suas aedes regressi, sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sedent. Pontifices et flamines Veios fugiunt. Iuventus vero arcem Capitolini montis insidet. Galli interim Romam perveniunt apertamque urbem invadunt. Deinde sedentes in curulibus suis praetextatos senes mactant facesque tectis iniciunt et totam urbem ferro atque igni vastant.
da Floro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35380

[mastra] - [2015-02-08 15:11:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile