I re degni di essere ricordati

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I re degni di essere ricordati

Ex regibus excellentissimi fuerunt Persarum Cyrus et Dareus, quorum uterque privatus virtute regnum est adeptus. Prior horum in proelio cecidit, Dareus senectute e vita excessit. Praeclarus rex fuit Xerxes qui maximis post hominum memoriam exercitibus terra marique bellum intulit Graeciae. Inter reges eminet Artaxerxes, Macrochir cognomine, qui praecipuam habet laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae, quam incredibili ornavit virtute belli: namque Artaxerxe Perses nemo manu fuit fortior. Ex Macedonum autem gente Philippus, Amyntae filius, et Alexander Magnus multo certos antecesserunt rerum gestarum gloria: Alexander Babylone morbo consumptus est, Philippus Aegiis a Pausania iuxta theatrum occisus est. Dionysius prior, Siculus, et manu fortis et belli peritus fuit et minime libidinosus, non luxuriosus, non avarus sed perpetui imperii cupidissimus et crudelissimus. Fuerunt praeterea magni reges ex amicis Alexandri Magni, qui post obitum eius imperia ceperunt: Antigonus, Demetrius, Lysimachus, Seleucus, Ptolemaeus. Antigonus in proelio, dum adversus Seleucum et Lysimachum dimicat occisus est. Lysimachus ab Seleuco occisus est. Demetrius, captus bello, in custodia morbo mortuus est. Neque multo post Seleucus a Ptolemaeo Cerauno dolo interfectus est. Ptolemaeus a filio vita privatus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35379

[darkshines] - [2015-02-18 13:22:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile