La regina Tamiri sconfigge Ciro

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La regina Tamiri sconfigge Ciro

Cyrus, postquam Asiam subegit et universum Orientem in potestatem redegit, cum Scythis bellum gessit. Erat eo tempore regina Scytharum Tamyris, quae non muliebriter adventu hostium territa, Araxem flumen transgredi hostibus permisit: nam et Scythis facilior pugna intra regni terminos erat et hostibus obiectu fluminis fuga difficilior. Itaque Cyrus copias flumen traiecit, paulisper in Scythiam processit et castra metatus est. Dein, metum simulans, quasi refugiens castra deseruit, et vinum et omnia quae epulis erant necessaria reliquit; tum reginae adulescentulus filius cum tertia parte copiarum Cyrum insecutus est. Postquam ventum ad castra Cyri est, incautior adulescens hostes insequi cessat: tum Scythae epulantur et vinum potant, priusque ebrietate quam bello vincuntur. Nam Cyrus reversus per noctem saucios opprimit omnesque Scythas cum reginae filio interficit. Regina gravius querebatur de morte unici filii et orbitatis dolorem non in lacrimas effudit, sed in ultionis solacia intendit hostesque recenti victoria exultantes pari insidiarum fraude circumvenit; quippe, simulans diffidentiam propter vulnus acceptum, refugiens Cyrum ad angustias perduxit. Ibi in montibus insidias composuit et maiorem partem Persarum cum rege trucidavit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35375

[silvana] - [2015-02-11 15:52:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile