Le città marittime sono esposte alla corruzione

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le città marittime sono esposte alla corruzione

Est maritimis urbibus corruptela ac demutatio morum; admiscentur enim novis sermonibus ac disciplinis et importantur non merces solum adventiciae, sed etiam mores: itaque nihil in patriis institutis manet integrum. Iam qui incolunt maritimas urbes, non haerent in suis sedibus, sed volucri semper cogitatione rapiuntur a domo longe, atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur. Carthaginienses et Corinthii mercari et navigare cupiebant: itaque agrorum et armorum cultum reliquerunt. Hic error ac dissipatio civium Carthaginem et Corinthum aliquando pervertit. Multa etiam ad luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus suppediantur mari, quae vel capiuntur vel importantur; atque habet etiam locorum amoenitas vel sumptuosas vel desidiosas inlecebras multas cupiditatum Peloponnesus fere tota in mari est. Insulae Graeciae fluctibus cinctae natant et vagantur simul cum civitatum institutis et moribus. Coloniae vero quae deductae sunt a Graiis in Asiam, Thracam, Italiam, Siciliam, Africam praeter unam Magnesiam, mari adluuntur. Causae sunt malorum commutationumque Graeciae vitia maritimarum urbium.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35374

[silvana] - [2015-01-24 16:13:04]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile