Antioco e Seleuco attaccano Pergamo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Antioco e Seleuco attaccano Pergamo

Seleucus, Antiochi filius, transgredi in fines regni Eumenis statuit. Nam Eumenes procul ab domo cum Romanis et Rhodiis Lyciae maritima oppugnabat. Seleucus Elaeam primo oppugnare adgressus est; deinde omisit oppugnationem urbis et agros hostiliter depopulatus, ad caput arcemque regni Pergamum exercitum duxit. Attalus, Eumenis frater, primo stationes ante urbem posuit et excursionibus equitum levisque armaturae hostes lacessebat; postremo levia certamina expertus intra moenia se recepit. Seleucus extemplo obsidere urbem adortus est. Simul et Antiochus, ab Apamea profectus, Sardibus primum, deinde haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis stativa habuit cum magno exercitu. Antiochi iussu Pergamenum agrum milites populati sunt. Itaque Eumenes avocatus domestico bello cum classe Elaeam petiit; inde praesidio equitum peditumque confisus Pergamum contendit. Ibi Eumenes levia per excursiones proelia facere adgressus est et haud dubie decretoriam pugnam detractavit. Paulo post Romana Rhodiaque classis regi auxilio venerunt. Tot classes in unum ingressae sunt portum: Antiochus, urbem obsidione claudere non ausus, pacem petiit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35373

[silvana] - [2015-02-09 10:42:50]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile