Giugurta subisce una penosa sconfitta presso Zama

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giugurta subisce una penosa sconfitta presso Zama

C. Marius legatus ad Zamam pervenit. Oppidum, in campo situm, opere munitum erat, armis virisque opulentum. Igitur Metellus consul cuncta moenia exercitu circumvenit. Deinde postquam signum datur, undique simul clamor ingens oritur, sed Numidae infensi intentique sine tumultu manent. Proelium committitur. Romani eminus glande aut lapidibus pugnant, alii succedunt ac murum modo subfodiunt, modo scalis adgrediuntur; cupiunt proelium in manibus facere. Oppidani in Romanos saxa volvunt, sudes, pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam mittunt. Plerosque iacula tormentis aut manu emissa vulnerant. Num apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex improviso castra hostium cum magna manu invadit. At nostri repentino metu perculsi alii fugiunt, alii arma capiunt; multi vulnerantur aut occiduntur. Pauci, memores nominis Romani, tela eminus missa remittunt et Numidas magna vi caedunt, fundunt atque fugant. Interim Metellus clamorem hostilem a tergo accepit: igitur equitatum omnem ad castra propere mittit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum. Multi Numidae occiduntur et Iugurtha, munimento castrorum impeditus, in loca munita fugit.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35364

[mastra] - [2015-02-11 12:38:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile