La carestia e la pestilenza affliggono i soldati di Alessandro

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La carestia e la pestilenza affliggono i soldati di Alessandro

Alexander rex pervenit ad maritimos Indos. Desertam vastamque regionem late tenent ac ne cum finitimis quidem ullo commercii iure miscentur. Solitudo natura quoque immitia efferavit ingenia: prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt. Tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum pellibus tecti, piscibus sole duratis et multarum quoque beluarum, quas fluctus eiecit, carne vescuntur. Macedones alimentis carebant et, fame et inopia adducti, radicibus palmarum alebantur. Sed cum radicibus caruerant, iumenta caedebant. Famem deinde pestilentia secuta est: quippe insalubrium ciborum novi suci, praeterea itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos. Acris pestilentia milites urgebat. Ergo repleti erant campi semivivis et cadaveribus. Milites vix arma portabant: saepe ab aegris revocati, ne respicere quidem suos sustinebant. Aegri milites deos testes regisque implorabant opem. Rex, dolore anxius, a dinitimarum regionum praefectis auxilium petiit: extemplo servi canistra coctis cibaris plena camelis vexerunt. Itaque fame dumtaxat vindicatus exercitus tandem in Cedrosiae fines perducitur.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35363

[silvana] - [2015-02-11 14:11:21]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile