La battaglia di Farsàlo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La battaglia di Farsàlo

Nostri milites dato signo cum infestis pilis procucurrerunt sed ubi animadverterunt non concurri a Pompeianis, usu periti ac superioribus pugnis exercitati repente cursum represserunt et ad medium fere spatium constiterunt: paulo post rursus cursum renovaverunt et pila miserunt, celeriterque, iussu Caesaris, gladios strinxerunt. Pompeiani strenue pugnaverunt: nam impetum legionum sustinerunt et ordines conservaverunt; pila miserunt et rursus gladios strinxerunt. Eodem tempore equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit. Impetum noster equitatus non sustinuit, sed paulum loco motus cessit: itaque equites Pompei acriter instabant et exercitum nostrum a latere aperto circumvenire coeperunt. Tum cohortes iussu Caesaris celeriter procucurrerunt infestisque signis magna vi in Pompei equitatum impetum fecerunt: itaque omnes equites conversi non solum loco excesserunt, sed protinus incitati fuga montes altos petiverunt. Omnes sagittarii funditoresque destituti inermes sine praesidio occisi sunt. Dum pugnant etiamtum Pompeiani, magno impetu cohortes sinistrum cornu circumvenerunt. Pompeiani impetum non sustinuerunt atque universi terga verterunt.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35355

[darkshines] - [2015-02-07 15:19:04]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile