banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Discorso dei prigionieri di Tuscolo al senato romano
Pagina 26 Numero 35

Postquam Tusculani, antea fideles socii, intra captivos Romam venerunt, moti extemplo patres vocari eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter iusserunt. Unus e Tusculanis ita verba fecit: «Nos, quibus bellum indixistis, patres conscripti, sicut nunc videtis stantes in vestibulo curiae vestrae, ita armati paratique obviam imperatoribus legionibusque vestris processimus. Gratias agimus et ducibus vestris et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt et, ubi nihil hostile erat, ne ipsi quidem fecerunt. Pacem, quam nos praestitimus, eam a vobis petimus; bellum ut avertatis precamur. Haec mens nostra est - di immortales faciant - tam felix quam pia. Praeterea crimina nostra, quibus moti bellum indixistis, etiamsi vera sint, tamen vel fateri nobis ea tutum censemus, cum tam evidenter paenituerit». Tantum fere verborum a Tusculanis factum est. Pacem in praesentia nec ita multo post civitatem etiam impetraverunt. A Tusculo legiones reductae sunt.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35352
[mastra] - [2015-03-03 12:50:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!