Lettere compromettenti


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lettere compromettenti

L. Carpinatius, antequam in Verris familiaritatem tantam pervenisset, aliquotiens ad socios litteras de istius iniuriis miserat. Ita evenit ut essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et proferre possemus. At postquam Carpinatius summa consuetudine coniunctus est cum isto, accidit ut crebras litteras ad socios de istius summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret. Etenim cum iste omnia quae Carpinatius postulabat facere ac decernere solebat, tum ille etiam plura scribebat ad socios, ut, si posset, quae antea scripserat, ea plane exstingueret. Ad extremum vero, cum iste iam e Sicilia decedebat, litteras ad eos misit, aperte suadens ut Verri frequentes obviam prodirent et gratias agerent. Itaque socii fecerunt, vetere instituto publicanorum, non quod Verrem ullo honore dignum arbitrabantur, sed quod cupiebant se memores gratosque existimari: gratias isti egerunt et Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt. Iste cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati magnopere laudasset, dat amico suo negotium ut diligenter prospiceret ne quid esset in litteris sociorum quod contra caput suum aut existimationem valere posset. Carpinatius multitudinem sociorum convocavit remque exposuit. Statuerunt illi ut eae litterae removerentur quibus existimatio C. Verris laedaretur decreveruntque ut opera daretur ne ea res C. Verri esse posset.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35336

[silvana] - [2015-02-03 13:22:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile