Tatticismi di Cesare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tatticismi di Cesare

Caesar, postquam Pompeius ad Asparagium pervenit, ibi cum legionibus suis contendit atque in itinere expugnavit oppidum Parthinorum, in quo Pompeius praesidium habebat. Cum ad Asparagium pervenit, iuxta Pompeium castra posuit et postridie copias eduxit instruxitque, quia Pompeium ad proelium excitare instituerat. Sed, quod hostis a suis locis milites non movit, in castra legionem reduxit. Itaque, postridie Caesar cum copiis multis impervio angustoque itinere Dyrrachium processit (nam Pompeius a mari opes exspectabat). Pompeius, cum Caesaris milites apud castra non vidit, laetus fuit quia hostes propter frumenti inopiam discesserant (sic Asparagii incolae dixerant), postea autem Pompeius per exploratores veritatem animadvertit; nam exploratores dixerunt: «Caesar Dyrrachium occupaturus est ac, cum occupaverit, opes Pompeianas opprimet». Itaque Pompeius cum suis castra movit et ad mare properavit. Caesar, qui interim milites suos confirmaverat, parva parte noctis iter intermisit et mane Dyrrachium venit, cum primum agmen Pompei procul cernebatur, atque apud litora maris castra posuit. Pompeius, interclusus Dyrrachio, edito loco qui appellatur Petra castra sua communit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35335

[silvana] - [2015-01-27 17:05:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile