Ciro bambino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ciro bambino
Pagina 214 Numero 20

Post multos deinde reges per ordinem successionis Mediae regnum ad Astyagen descendit. Hic per somnum vidit ex filia, quam unicam habebat, vitem enatam, cuius palmite tota Asia obumbrabatur. Medus rex vatum responso exterritus neque claro viro neque civi filiam suam, sed ex gente obscura Persarum Cambysi, mediocri viro, in matrimonium tradidit. Ac ne sic quidem somnii aerumnas deposuit. Natus infans datur occidendus Harpago, regis amico. Hic pastori regii pecoris puerum tradidit qui relictus est in media obscura silva. Forte eodem tempore et pastori natus erat filius. Pastoris igitur uxor cognovit regii infantis expositionem et summis precibus sibi puerum poposcit. Mulieris precibus victus pastor revertit in silvam et invenit iuxta infantem canem feminam quae parvulo ubera praebebat. Motus misericordia, quae motum etiam animal viderat, puerum ad ovile duxit. Canis anxie cum pastore procedebat. Mulier puerum summo gaudio accepit et vigor et laetitia in ore infantis apparuit. Tunc viro suo uxor dixit: «Puerum alam et nutriam». Nutrici postea nomen Spargos fuit, quia canem Persae sic vocant. Puer, deinde regno avum spoliaturus, Cyrum nomen habuit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35330

[silvana] - [2015-02-09 13:15:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile