Alessandro, figlio del dio Ammone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alessandro, figlio del dio Ammone

Alexander Rhodum, Aegyptum Ciliciamque sine certamine receperat. Ad Iovem deinde Hammonem pergit consulturus et de futuris et de origine sua. Namque mater eius Olympias quondam viro suo Philippo dixerat: «Alexandrum non et ex te, sed ex serpente, animali mirae magnitudinis divinaque natura, genui». Denique Philippus ultimo prope vitae suae tempore Alexandrum filium suum non palam praedicaverat. Quare uxorum repudio dimiserat. Igitur Alexander qui originem divinitatis valde optabat, simul et matris infamiam deleturus erat, misit magnis itineribus ad Iovis Hammonis aedem legatos praemissos qui antistites subornaverunt. Statim antistites regem qui intrat in templum ut Hammonis filium salutant. Alexander, laetus dei adoptione, rogat deinde de ultione interfectorum parentis sui. Ab antistibus respondetur sic: «Tuus pater nec interfici potest nec mori; regis Philippi plene peracta est ultio». Comitibus quoque suis sic responsum est: «Alexandrum pro deo, non pro rege colite, nam dei proles est». Hinc Alexander auxit insolentiam mirumque animo amplificavit tumorem et reliquit comitatem, quam et Graecorum litteris et Macedonum institutis didicerat. Reversus ab Hammone Alexandream condidit, coloniam Macedonum et caput totius Aegypti.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35328

[mastra] - [2015-02-08 12:17:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile