Annibale in Italia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Annibale in Italia

Hannibal cum patre Hamilcare in Hispaniam contendit et post patris mortem equitum dux fuit cum Hasdrubale fratre, qui autem imperator erat. Post mortem fratris Carthaginienses summam imperii ad Hannibalem dederunt. Imperium Hannibalis Carthagine publice comprobatum est. Sic Hannibal proximo triennio gentes Hispaniae bello subegit; Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit; copias maximas comparavit quarum unam in Africam misit, alteram in Hispania reliquit, tertiam in Italiam secum duxit. Magnis itineribus per Pyrenaeos montes multos Poenos milites in Italiam duxit. Ad Alpes venit, quae Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum militibus ante Hannibalem praeter Herculem Graium superaverat. Alpicos concidit, impervia loca aperuit atque itinera per altos montes castellis munivit: itaque copias elephantosque, animalia mira magnitudine, traduxit atque in Italiam pervenit. Clastidii apud Padum cum P. Cornelio Scipione consule decrevit (quocum apud Rhodanum conflixerat) sauciumque ac fugatum consulem dimisit. Post hoc proelium Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam sollicitus Poenos expectavit et cum Hannibale pugnavit sed victus est, ac Hannibal Etruriam petivit. C. Flaminium consulem apud Trasumenum insidiis circumventum neque multo post C. Centenium praetorem cum delectis militibus occidit. Hinc in Apuliam pervenit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35327

[darkshines] - [2015-01-28 20:50:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile