Il cavallo di Troia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il cavallo di Troia

Achivi Troiam nondum expugnare valent. Itaque Graecus Epeus, consilio Minervae, quae sapientiae dea et Danaorum patrona est, magnum equum ex ligno exstruit; in equum, in quo inscribitur «Danai Minervae dono dant», intrant Menelaus, Sthenelus, Neoptolemus et alii viri belli periti. Mox Danai simulant in patriam se reversuros esse: nam castra ab oris Troianis movent, sed ad Graeciam non revertunt, verum Tenedum, parvam insulam ante Troiae oras positam, petunt ibique delitescunt. Itaque falluntur Troiani, qui non iam Graecorum castra, sed equum ligneum in ora vident. Inscii Danorum doli, equum faustum praesagium existimant et exsultant, dum Danai in equo abditi silent. Priamus rex Troianorum equum in oppidum sacrum Minervae ducit. Una Cassandra, filia fatidica Priami, quae praevidebat adversas fortunas Troianis, frustra praedicebat: «Cavete, incolae Troiae et propinqui cognatique, in equo ligneo Graeci armati pilis et gladiis sunt. Expellite funestum monstrum, in undas depellite, ita servabitis patriam nostram». Cassandrae verbis fatidicis cives non credunt, equum autem in oppidum sistunt. Noctu Troiani vino lassi dormiunt, sed Achivi ex equo a Sinone aperto exeunt et viros qui portas vigilant occidunt. Denique alios Graecos, qui e Tenedo irrumpunt, arcessunt; Troiam facile occupant et flammis dant.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35299

[silvana] - [2014-12-20 18:09:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile