L'amore infelice di Piramo e Tisbe

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'amore infelice di Piramo e Tisbe

Pyramus et Thisbe Babyloniae contigua aedificia tenebant. Pyramus pulcher puer erat et Thisbe formosa puella erat. Olim Pyramus puellam videt et subito amat. Pyramus Thisben in matrimonium ducturus erat sed saevi pueri puellaeque parentes nuptias vetant. Sed amor crescebat et puer puellam vehementer amabat. Murus fissus angusta rima intra aedificia erat: Pyramus et Thisbe, laeti, muri rimam vident et per rimam puer litteras ad dilectam puellam mittit. Saepe stabant hinc Thisbe, Pyramus illinc et puella blanda pueri verba audiebat. Aliquando puella dicebat: «Invide mure, cur Pyramo obstat?». Itaque olim ad tumulum Nini, Assyriae domini, convenire et sub mori umbra latere statuunt. Tenebrae erant: Thisbe a paterno aedificio fugit et ad altam morum pervenit sedetque sub moro. Venit subito leaena: nam aquam potura erat in vicino fluvio. Perterrita puella leaenam procul videt atque in obscurum antrum fugit, sed paenulam relinquit. Saeva leaena multam aquam potat et remeatura in silvas est, sed ore cruentato puellae paenulam forte laniat. Pyramus autem ferae vestigia videt et puellae cruentam paenulam reperit: luget, oscula paenulae dat, dilectam puellam clamat, sed frustra. Demum demittit in ilia ferrum et iacet resupinus. Paulo post puella ad altam morum remeat et rursus dilectum puerum exspectatura est. At subito Pyramum videt graviter saucium. Misera puella flet, demittit in ilia ferrum et cum dilecto puero e vita cedit.
da Ovidio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35295

[silvana] - [2015-02-08 13:40:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile