Fallito attacco alla città di Patara (I)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fallito attacco alla città di Patara (I)

Livius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia. Rhodum ut ventum est, statim ad quam rem missus esset iis exposuit et consuluit eos. Approbantibus cunctis et ad eam, quam habebat, classem, adsumptis tribus quadriremibus, navigat Patara. primo secundus ventus ad ipsam urbem ferebat eos; postquam circumagente se vento fluctibus dubiis volvi coeptum est mare, pervicerunt quidem remis, ut tenerent terram; sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente. praetervcti moenia portum Phoenicunta, minus duum milium spatio inde distantem, petiverunt, navibus a maritima vi tutum; sed altae insuper imminebant rupes, quas celeriter oppidani ceperunt. Livius, ut armatos hostes vidit qui in iniquis ac difficilibus ad exitus locis erant, adversus eos multos auxiliares et Zmyrnaeorum expeditos iuvenes misit. Anceps pugna fuit, postremo tamen fusi fugatiquesunt Lycii atque in urbem compulsi et Romani cum haud incruenta victoria ad naves redierunt. Inde in Telmessicum profecti sinum, Livius, cum Asiam praetervexisset, in Graeciam transmisit atque inde in Italiam traiecit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35288

[darkshines] - [2015-02-24 20:43:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile