Le peregrinazioni di Ulisse

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le peregrinazioni di Ulisse

In Odyssea multae fabulae de praeclaro Graeco viro narrantur. Ulixes ab Ilio patriam Ithacam per pelagus petit, sed saeva procella ad Ciconas vehitur; ibi oppidum Ismarum expugnat praedamque sociis distribuit. Inde pervenit ad Lotophagos, viros minime malos, qui loti folia edunt. Amici magno cum gaudio herbas gustant et patria et domus et filii et propinqui de memoria excidunt. Duo socii celeriter mittuntur ab Ulixe ad Lotophagos: amicos deprehendunt, ligamentis vinciunt et ad scaphos reducunt. Inde in insulam Trinacriam ad Polyphemum, Neptuni filium, perveniunt. Monstrum ut belua et cum beluis vivit, unum oculum habet, mane armenta et capellas et agnos pascit et postea ad vesperum in suam speluncam redigit, apud ianuam saxum opponit. In antro monstrum Ulixem cum sociis includit sociosque ferociter consumere coeptat. Tunc dolo Ulixes vino Polyphemum inebriat et trunco ex ligno unum oculum exurit. Tunc monstrum propter tristitiam insulae incolas convocat et dicit: «Utis me excaecat»; nam Ulixes monstro dixerat nomen sibi 'Utis' esse, quod Graeca lingua 'Nemo significat. Incolae ob amentiam Polyphemum irrident et in antro sine auxilio socium relinquunt. Ulixes amicos suos ad capellas alligat, ita evadit ab antro et a Polyphemi insula per pelagi undas fugit.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35247

[silvana] - [2014-12-12 16:11:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile