Consigli di Temistocle contro i Persiani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Consigli di Temistocle contro i Persiani

Themistocles, Neocli filius, Atheniensis fuit. Pater eius Neocles generosus fuit. Is uxorem Acarnanam civem duxit. Ex ea natus est Themistocles. is, quod rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est atque totum se dedidit rei publicae.
Multum in iudiciis privatis versabatur, et is saepe contionem populi prodibat; nulla res sine eo gerebatur; facile omnia oratione explicabat, de instantibus vere iudicabat et de futuris callide coniciebat. Ipsius consilio populus Atheniensis classem centum navium aedificavit.
Quod Xerxes, Persarum rex, et mari et terra bellum contra universam Europam cum tantis copiis gessit,Athenineses Delphos viros miserunt ut oraculum consulerent. Pythia respondit necesse esse Athenienses se moenibus ligneis munire. Quod nemo responsum intellegebat, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in naves se suaque colligerent: eum enim a deo significari murum ligneum.
Addiderunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae moveri poterant, partim Salamina partim Troezena deportaverunt. Arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu tradiderunt, reliquum oppidum reliquerunt.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35226

[darkshines] - [2014-12-26 11:20:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile