banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il riscatto di Ettore e la morte di Achille
Pagina 295 Numero 17

Agamemnon, Graecorum dux, Briseidam, Brisae sacerdotis filiam, ex Moesia captivam, propter formae dignitatem ab Achille, Thetidis filio, abduxit. Ob iram Achilles pugnare desinebat et cithara in tabernaculo se exercebat. Argivi ab Hectore fugati sunt: quare Patroclus Achillis arma induit et Troianos fugavit, aestimantes eum Achillem esse. Postea Hectore Patroclum intercit, armaque eius detrahit. Itaque Achilles cum Agamemnone redit in gratiam, Briseidaque ei redditur. Tum Hectorem proelio lacessivit atque Thetis mater a Vulcano arma ei impetravit. Vulcani armis Achilles Hectorem necavit astrictumque ad currum traxit circa Troiae muros. Achilles Hectoris corpus Troianis non redditurus erat sed Priamus, Hectoris pater, Iovis iussu in castra Danaorum venit et filii corpus auro recepit et sepulturae tradidit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35201
[darkshines] - [2016-03-15 12:12:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!