Venti di guerra civile (III) - Si tratta e ci si schiera, la guerra incombe


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Venti di guerra civile (III) - Si tratta e ci si schiera, la guerra incombe
Pagina 359 Numero 241

 Dilectūs enim magnos habebamus putabamusque illum (= Caesarem) metuĕre, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amittĕret, quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex legiones et magna auxilia, Afranio et Petreio ducibus, habet a tergo. Videtur, si insaniet, posse opprĭmi, modo ut urbe salvā. Maximam autem plagam accēpit quod is, qui summam auctoritatem in illīus exercitu habebat, T. Labienus, socius scelĕris esse noluit. Relīquit illum et est nobiscum, multique idem facturi esse dicuntur. Ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis. Nullum maius negotium suscipĕre volui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem valērent. Sin autem erit bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum (esse). Habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est. Haec tibi nota esse volui; quae cave ne te perturbent et impediant valetudinem tuam. Sed da operam ut valeas et, si valebis, cum recte navigari potĕrit, tum navĭges. Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae. Cura ut valeas. IIII Kal. Febr. Capuā.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35105

[silvana] - [2015-08-28 21:44:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile