Quando il voto è segreto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Quando il voto è segreto

C. Plinius Maesio Maximo suo s(alutem)
Quid de nonnullorum senatorum impudentia dicam? Tibi constat me veritum esse ne ex tacitis suffragiis vitium aliquod exsisteret. Factum est ut timebam; proximis comitiis in quibusdam tabellis multa iocularia atque etiam foeda dictu, in una vero pro candidatorum nominibus - quis hoc putaret? - suffragatorum nomina inventa sunt. Excanduit senatus magnoque clamore ei qui scripserat principis iram est comprecatus. Utinam ille repertus esset! Fefellit autem et latuit, fortasse etiam inter indignantes fuit. Quid hunc putemus domi suae facere, qui in tanta re, tam serio tempore tam scurrilitr ludit, qui denique omnino in senatu dicax et urbanus est? Tantum licentiae pravis ingeniis adicit illa fiducia: «Quis enim sciet?» Tum vero cerneres illum audacem qui poposcit tabellas, stilum accepit, demisit caput, neminem veritus est, se contempsit. Inde ista ludibria scaena et pulpito digna. Confidamus igitur principi nostro, cui multum cotidie laboris adicit nostra iners sed tamen effrenata petulantia. Vale.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35089

[darkshines] - [2015-06-22 15:34:57]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile